- CEI
- CEIincolae Insul. Ceae, quam post mortem Actaeonis tenuisse Aristaeum, consentiunt Auctores. Virg. l. 1. Georg. v. 14.------ et cultor nemorum, cui pinguia CeaeTercentum nivei toudent dumeta iuvenci.Apollonius Rhodius,------ λίπεν δ᾿ ὅγέ πατρὸς ἰφετμῇΦθιην, εν δὲ Κέῳ κατενάςςατι λαὸν ἀγείραςΠαῤῥάςιον. ------ ------Alii. Faciebant illi quotannis Caniculae sacra, circa exortum eius quô tempore Etesiae flare incipiunt, idque ex eiusdem Aristaei institutione, ad liberandam peste terram Graeciam et praecipue Cycladas Insulas, uti videre est apud Diodor. Siculum, l. 4. et Hyginum in Sphaera. Unde Cicero de Divinat. l. 1. Ut enim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere servare, coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus esset. Idemque Heraclides eundem populum, priusquam ad extremam et decrepitam senectutem perveniant, mortem cicutâ sponte accersere, tradit in Fragm. Unde illa Menandri,Καλὸν τὸ Κείων ῃόμιμόν ἐςτι φανία,Ο῾μὴ δυναμενος ζῇν καλῶς, οὐ ζῇ κακῶς;quos verss refert Stephanus in voce Ιοὐλὶς, quae urbs fuit Ceae Insulae, una ex quatuor, etc. Vide hac de Insula eiusque incolis plura apud Salmas. ad Solin. p. 143. ubi in Ceo Insul. Pamphilen quandam vestes bombycinas ex Assyria bombyce textas redordiri rursusque texere, primam invenisse, atque hinc feminarum delicatiorem vestem profectam esse, docet, ut et pag. seqq. Sed et adde, quae diximus in voce Cea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.